Evangelium Secundum Marcum*

Caput 7: Versus 1

Et conveniunt.ID.Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitur:Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulisMatth. 11.. Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam ejus contingant, et ideo cupita salute patiuntur. Pharisaei vero et Scribae, qui doctores populi esse debebant, non ad verbum audiendum, non quasi ad medicum, sed ad quaestionum pugnas concurrunt.
(* Traductions européennes)